라틴어 문장 검색

nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 189:2)
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:1)
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 457:2)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 175:1)
deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 493:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION